

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 8: Versus 28
Scimus autem quoniam diligentibus,etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quae fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitae miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia saeculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium.Secundum propositum.Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a praedestinatione Dei. Et inde est, quodomnia cooperantur in bonum:non ex merito.